BLESENSE Castrum et Pagus Blesensis in Celtica Blesensum

BLESENSE Castrum et Pagus Blesensis in Celtica Blesensum
BLESENSE Castrum Et Pagus Blesensis in Celtica Blesensum
primus meminit semel atque iterum Gregorius Turonicus Episcopus in l. 7. Historiae Francicae c. 2. et 21. quum ait, Aurelianenses cum Blesensibus iunctos mortuô Chilpericô in Dunenses irruisse; et ut custodiretur Eberulfus, qui in Basilicam S. Martini confugerat, Aurelianenes atque Blesenses vicissim ad has excubias venisse A. C. 584. In Vita Ludovici Pii Imperat. A. C. 834. et in Vita Aigulfi Monachi Floriacensis, cuius patria fuit, atque apud Aimoinum in l. 4. c. ultimo et 42. castrum Blesense nuncupatur; Blisium castrum in Annalibus Bertinianis A. C. 854. Blesum castrum aliis. In quodam veteri nummo legitur Bleso castro: quod nunc oppidum est celebre in Carnutibus, vulgo Blois. Massonus putat Corbilonem a Strabone appellari. Hic locus pago Blesensi nomen dedit, le Blaisois, qui pagus Blesisus nuncupatur in Capitulis Caroli Calvi, et prope Aurelianensem ponitur: dedit et nomen Comitibus Blesensibus, quorum illustris est memoria: quorum originem Iohannes Parisiensis, in Memoriali Historiarum, enarrat his verbis: Rollonis fuit cognatus Gello, et socius itineris et bellorum, cui pro pace tradidit Carolus Simplex Montem qui Blesum dicitur cum territorio circumstante. Qui baptizatus sicut ceteri, castrum bonum in praedicto loco construxit, (i. e. arcem) fuitque primus Comes Blesensis. At multo ante Caroli Simplicis Principatum locus iste Blesensis, a monte suo dictus, castrum erat et vocabatur: ut spra notavimus. Hadr. Vales. Notit. Gall.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”